bible.software › Luke › Luke 13 › Luke 13:31
Luke 13:31
In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The same day there came certain of the Pharisees, saying unto him, Get thee out, and depart hence: for Herod will kill thee.
In Context
30Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
32Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. + 13.32 Dicite vulpi, etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Hæc omnia hæreticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianæ fidei, in credentibus conantur exstinguere. Ecce ejicio dæmonia, etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec hæretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere dæmonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea præcepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.
Read all of Luke 13
Cross References
Psalms 11:1In finem, pro octava. Psalmus David. + 11.1 Pro octava. CASS. Pro octava, quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futuræ perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est. 1
Matthew 14:1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: + 14.1 In illo tempore audivit Herodes. Lucas vero ita: Audivit autem Herodes tetrarcha Luc. 9., etc. Quod ergo ait; Hic est Joannes Joan. 4.. Vel confirmatus quorumdam sententia post hæsitationem dixit, vel adhuc dubius: hæc enim verba ad utrumque se habent.
This Verse In Other Editions
Study Luke 13:31