The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 13 › Luke 13:32

Luke 13:32

Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. + 13.32 Dicite vulpi, etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Hæc omnia hæreticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianæ fidei, in credentibus conantur exstinguere. Ecce ejicio dæmonia, etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec hæretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere dæmonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea præcepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, Go ye, and tell that fox, Behold, I cast out devils, and I do cures to day and to morrow, and the third day I shall be perfected.

In Context

31In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.

33Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. + 13.33 Verumtamen oportet. Non poterit perturbare Herodes quin ita agam et ita consummar, sed nec mortem corporis mei poterit operari, quam in Jerusalem oportet fieri, ubi non ipse sed Pilatus dominatur. Hodie et cras, etc. Prima dies, est per Dei gratiam abrenuntiare vanitatibus. Secunda, concordare veritati moribus et vita. Tertia, est ultima glorificatio.

Read all of Luke 13

Cross References

Ezekiel 13:4Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.

Zephaniah 3:3Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.

Mark 6:26Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: + 6.26 Et contristatus, etc. ID. Consueto more Scripturæ contristatus, non re, sed multorum opinione. Sicut et ipse Joseph, etc., usque ad ut sub occasione pietatis impius fieret.

Luke 9:7Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur

John 10:32Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?

John 17:4Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: + 17.4 Opus consummavi. Id est, si aperte futurum diceret, clarificabo, gentibus prædicando. Opus consummabo, quia jam factum prædestinatione; et pro jam facto est habendum, quod certissime est futurum. Hanc prædestinationem in sua clarificatione manifestius aperit, dicens: Quam habui apud te priusquam mundus esset; id est, sicut tunc in prædestinatione habui apud te ante tempora, ita nunc in re fac in mundo in tempore. Dedisti mihi, etc. In quo notatur gratia. Nihil enim habet in homine quod non accepit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 13:32

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 13:31Luke 13Luke 13:33 →