Luke 14:10
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: + 14.10 Tunc erit tibi gloria, etc. Quotidie Dominus, dum convivas suos visitat et dijudicat, tanta spiritus sui humilibus dona præstat, ut eos cœtus fidelium cum admiratione glorificet; stupensque in auctoris sui laudem prosiliat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus Psal. 138..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur.
Cross References
Proverbs 15:33Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]
Isaiah 60:14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. + 60.14 Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet.