bible.software › Luke › Luke 14 › Luke 14:9
Luke 14:9
Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum: et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. + 14.9 Et tunc incipias, etc. Et tunc, erubescens quod de te aliquando majora præsumpsisti, incipies ad pœnitentiam humiliari, et te minoris cognoscere meriti, ne nunc incipias quærere quod tibi servatur in fine, quia hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissima benedictione deficiet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he that bade thee and him come and say to thee, Give this man place; and thou begin with shame to take the lowest room.
In Context
8Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo. + 14.8 Cum invitatus fueris: Cum per gratiam fidei vocatus a prædicatore, membris Ecclesiæ te junxeris, non te de meritis gloriando, quasi cæteris sublimior extollas. Ne forte honoratior. Honoratiori post invitato locum dat, qui de suæ conversationis confidentia securior factus, cito illorum qui se in Christo secuti sunt agilitate præitur. Et cum rubore novissimum locum tenet, etc., cum de aliis meliora cognoscens, quidquid de sua operatione altum senserat, humiliat, dicens cum Propheta: Exaltatus autem humiliatus sum et confusus Psal. 87..
10Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco: ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: + 14.10 Tunc erit tibi gloria, etc. Quotidie Dominus, dum convivas suos visitat et dijudicat, tanta spiritus sui humilibus dona præstat, ut eos cœtus fidelium cum admiratione glorificet; stupensque in auctoris sui laudem prosiliat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus Psal. 138..
Read all of Luke 14
Cross References
Proverbs 3:35Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.]
Proverbs 16:18Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
Daniel 4:30Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.
This Verse In Other Editions
Study Luke 14:9