Luke 14:31
Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? + 14.31 Aut quis, etc. Post similitudinem de turre ædificanda, supponit similitudinem majoris rei, de rege pugnaturo. In quo ostenditur per impletionem præcedentium mandatorum nullum ad gloriam posse pertingere, nisi severi judicis sententia temperetur per misericordiam. In conspectu enim Dei omnis homo imperfectus. Si possit. Quasi cum decem millibus occurrit Deo, qui offert opera decem mandatorum quæ exterius gessit. Sed Deus quasi cum duplicato numero contravenit, cum vix illum præparatum in solo opere, discutit simul de opere et cogitatione. Et ideo, dum adhuc longe est per dilationem judicii, nos fragilitatis nostræ insufficientiam attendentes, ad impetrandam severi judicis pacem debemus præmittere legationem lacrymarum, bonorum operum, piorum affectum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare?
32Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quæ pacis sunt.
Cross References
2 Kings 18:20forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare?
Proverbs 20:18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.