Luke 14:30
dicentes: Quia hic homo cœpit ædificare, et non potuit consummare?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Saying, This man began to build, and was not able to finish.
In Context
Cross References
Matthew 7:27et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. + 7.27 Et cecidit fuitque ruina ejus magna. Omnis conscientia quæ fixa in Deum spe non permanet, in tentationibus non valet subsistere; et tanto amplius agitur, quanto plus in his quæ mundi sunt a superioribus disjungitur: et vere omnes mali vel ficte boni, ingruente qualibet tentatione pejores fiunt.
Acts 1:18Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. + 1.18 Possedit agrum. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitæ vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, æterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit. Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera. Viscera quæ sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultæ malitiæ inerat.
Hebrews 6:4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, + 6.4 Impossibile. Ne quis vero existimet secundum vel tertium baptisma post peccata posse fieri, subdit: Impossibile, non tantum difficile, ne quis in hoc confideret. Eos qui, id est, etiam eos qui hæc bona habuerunt. Nedum penitus malos.
Hebrews 10:38Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. + 10.38 Vivit. AUG. Justi, recti, exsultate in Domino, quia vos decet, etc., usque ad et deficientem sublevat, et vincentem coronat.
2 John 1:8Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. + 1.8 Videte vos, etc. Istis talibus ne consentiatis, sed potius attendite qualiter sitis perfecte instructi ad fidem et constantiam. Sed ut mercedem plenam accipiatis, id est verum Deum plena cum jucunditate capiatis, perseverando in doctrina vobis tradita, et non consentiendo eorum errori.