Luke 14:5
Et respondens ad illos dixit: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? + 14.5 Cujus vestrum. Competenti exemplo solvit quæstionem, ut ostendat eos sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Bos in puteum. Congrue animali quod decidit in puteum hydropicum comparat, quia noxio humore peribat. Et bene bovem et asinum nominat, ut vel sapientes vel hebetes, vel utrumque populum signat, scilicet Judæum pressum jugo legis, et gentilem nulla ratione domitum, sed stolidum et brutum, quos omnes a puteo concupiscentiæ demersos extrahit: Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei Rom. 35..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Et non poterant ad hæc respondere illi.
Cross References
Exodus 23:4Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. + 23.4 Si occurreris bovi inimici tui, etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.
Matthew 12:11Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam? + 12.11 Quis erit. Competenti exemplo solvit quæstionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere charitatis. Arguit eos qui legem male interpretantur, qui dicunt in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est; unde dicitur: Omne opus servile non facietis in eo Levit. 23.. Id est, peccatum. Sic et in æterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.