Luke 15:1
Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then drew near unto him all the publicans and sinners for to hear him.
In Context
2Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
Cross References
Ezekiel 18:27Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit:
Matthew 21:28Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. + 21.28 Homo quidam habebat duos filios, et accedens, etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quæ et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.
Luke 7:29Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. + 7.29 Et omnis populus. Si hoc a Domino dictum esse intelligitur: audiens Joannem, populus intelligitur esse designatus. Si ab evangelista dicitur interpositum: audiens ipsum Dominum, de Joannis magnitudine disputantem, restat intelligi.
Romans 5:20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia: + 5.20 Lex autem, etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est prævaricatione, ut Judæi Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit. AMBR. Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit. Lex autem subintravit. Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quæ sanaret. Ut abundaret delictum. Ut scilicet qui in sordibus erat prævaricando magis sordesceret, ut mediocris pædagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum. Superabundavit. Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in æternum.