Matthew 21:28
Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. + 21.28 Homo quidam habebat duos filios, et accedens, etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quæ et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
Cross References
Matthew 17:25Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. + 17.25 Ergo liberi, etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.
Matthew 20:5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
Matthew 22:17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
Luke 13:4Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem? + 13.4 Sicut illi decem. Isti Hierosolymitæ sicut et Galilæi non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judæos qui pœnitere noluerunt, cum suis mœnibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Græcos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judæos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quæ merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur missus, significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret.
1 Corinthians 10:15ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.