The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 15 › Lucam 15:14

Lucam 15:14

Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. + 15.14 Et ipse cœpit. Quia nihil satis est prodigæ voluptati, quia voluptas semper habet famem sui; merito ergo eget, qui thesauros sapientiæ, divitiarumque cœlestium altitudinem reliquit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he had spent all, there arose a mighty famine in that land; and he began to be in want.

In Context

13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. + 15.13 Non post multos. Non multo post institutionem humani generis, placuit animæ liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam naturæ suæ, et deserere eum a quo condita est, confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consumat quanto datorem deserit. Hæc est prodiga vita, quæ amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior

15Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. + 15.15 Uni civium. Unus civium ille est qui concupiscentiis terrenis merito pravitatis suæ præpositus princeps mundi vocatur. Qui in villam mittit, quia cupiditati mundialis substantiæ subjugat. Porcos pascit, cum ea quibus immundi spiritus gaudent, operatur. Ut pasceret porcos. Porcus immundum animal, quod sordibus delectatur; sic diabolus, qui in idolis cruore pecudum pascitur, et morte ipsius hominis. Misit ergo in villam, id est suum fecit famulum, ut pasceret porcos, immolans ei animam suam.

Read all of Lucam 15

Cross References

2 Chronicles 33:11Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.

Hosea 2:9Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 15:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 15:13Lucam 15Lucam 15:15 →