The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 15 › Lucam 15:18

Lucam 15:18

surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te: + 15.18 Pater, peccavi. Etsi Deus omnia novit, vocem tamen exspectat confessionis. Sine periculo prodas quod scis jam esse cognitum: habes causam ut pro te interveniat Christus, nec pro te gratis mortuus sit; habet et causam ignoscendi Pater, quia quod vult Filius vult et Pater.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will arise and go to my father, and will say unto him, Father, I have sinned against heaven, and before thee,

In Context

17In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! + 15.17 Quanti mercenarii. Qui futuræ mercedis intuitu digna operari satagunt, quotidianis supernæ gratiæ reficiuntur alimentis. Sed fame perit, qui extra domum patris, id est sine fide vivens, vitam beatam in inani philosophia inquirit.

19jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis. + 15.19 Fac me, etc. Ad Filii affectum, qui omnia quæ Patris sunt sua esse non ambigit, aspirare non præsumit, sed mercenarii statum jam pro mercede serviturus desiderat, sed nec hunc etiam nisi paterna dignatione se promereri posse testatur. AMBR. Distat inter servum, mercenarium et filium. Servus, etc., usque ad quod post osculum patris generosissime dedignatur.

Read all of Lucam 15

Cross References

1 Kings 8:47et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus:

2 Kings 7:3Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? + 7.3 Quatuor, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem prædicent.

2 Chronicles 33:19Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus ædificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret pœnitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.

Job 36:8Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,

Psalms 32:3Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. + 32.3 Cantate ei, etc. Quasi, quid plus dicam? de incarnatione specialiter lætamini. Canticum novum. CASS. Quia non sufficit, nisi abundet justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisæorum Matth. 5.. Cantate canticum novum. De incarnatione, de qua mundus exsultat, de qua Angeli cantaverunt. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 15:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 15:17Lucam 15Lucam 15:19 →