The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 15 › Luke 15:9

Luke 15:9

Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when she hath found it, she calleth her friends and her neighbours together, saying, Rejoice with me; for I have found the piece which I had lost.

In Context

8Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? + 15.8 Aut quæ mulier. Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit. Sed Dei sapientia lucernam ad quærendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est lux in testa, id est verbum in carne. Quod ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominum de reatu suo perturbavit, et sic drachma reperitur, dum in homine similitudo Conditoris reparatur. Habens drachmas decem. Angelorum et hominum naturam, quam ad æternitatem Dominus consistere voluit, ad suam similitudinem creavit. Decem ergo drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus angelorum additus est homo, ut compleretur decimus electorum numerus. Qui nec post culpam a Creatore periit, quia eum sapientia Dei per carnem miraculis coruscans, ex lumine testæ reparavit. Convocat. Amicæ et vicinæ supernæ potestates, quæ tanto Deo juxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur. Quas vocat, dum per exhibitionem gratiæ hominibus impensæ ad amorem sui vehementius accendit.

10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.

Read all of Luke 15

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 15:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 15:8Luke 15Luke 15:10 →