The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 15 › Luke 15:8

Luke 15:8

Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? + 15.8 Aut quæ mulier. Mulier, id est Dei sapientia, decem drachmas habuit, cum homines et angelos ad imaginem suam creavit. Sed unam perdidit, cum homo a similitudine Creatoris recessit. Sed Dei sapientia lucernam ad quærendum accendit, cum in carne apparuit, quia lucerna est lux in testa, id est verbum in carne. Quod ubi inter homines claruit, domum evertit, quia conscientias hominum de reatu suo perturbavit, et sic drachma reperitur, dum in homine similitudo Conditoris reparatur. Habens drachmas decem. Angelorum et hominum naturam, quam ad æternitatem Dominus consistere voluit, ad suam similitudinem creavit. Decem ergo drachmas mulier habuit, cum novem ordinibus angelorum additus est homo, ut compleretur decimus electorum numerus. Qui nec post culpam a Creatore periit, quia eum sapientia Dei per carnem miraculis coruscans, ex lumine testæ reparavit. Convocat. Amicæ et vicinæ supernæ potestates, quæ tanto Deo juxta sunt, quanto eum vicinius contemplantur. Quas vocat, dum per exhibitionem gratiæ hominibus impensæ ad amorem sui vehementius accendit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Either what woman having ten pieces of silver, if she lose one piece, doth not light a candle, and sweep the house, and seek diligently till she find it?

In Context

7Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia. + 15.7 Dico vobis. In nonaginta novem, justorum numerus intelligitur; in una ove, peccatorum. Gaudium. Angeli, quia rationales, gaudent de reconciliato sibi homine, quod incendit nos ad probitatem: agamus quod illis gratum sit, quorum et affectare patrocinium, et offensam timere debemus. Quam super. Si in nonaginta novem justis qui non erraverunt nec indigent pœnitentia, angeli intelliguntur, majus videtur impios justificare quam justos creare et conservare, quia etsi utrumque æqualis potentiæ, hic majoris misericordiæ et majoris gaudii.

9Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.

Read all of Luke 15

Cross References

Ezekiel 34:12Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

John 10:16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. + 10.16 Oportet me. Quamvis per suos, quia in illis ipse. Et vocem meam. Non dicit meorum, quia in ipsis ille loquitur.

Ephesians 2:17Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. + 2.17 Longe fuistis, etc. Si affectu amas Deum, prope es: si odisti, longe es. Non enim regionibus longe est quisquam a Deo, sed affectibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 15:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 15:7Luke 15Luke 15:9 →