Luke 16:11
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? + 16.11 Si ergo, etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 12:33Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. + 12.33 Vendite. Non tantum non timeatis ne propter regnum militantibus vitæ necessaria desint, sed etiam possessa vendite propter eleemosynam, quæ est via ad regnum, dum per eam peccata redimuntur. Non tantum cibos vestros communicate pauperibus, sed etiam vendite vestras possessiones, ut omnibus vestris semel pro Domino spretis postea labore manuum vestrarum operemini, unde vivatis vel eleemosynam faciatis. Date eleemosynam. Qui pro cœlo omnia mundana spernit vendat quæ habet et distribuat: qui non est tantæ virtutis, de his quæ habet eleemosynam det. Non deficientem. Temporalia, vel ex sua fragilitate deficiunt, vel si quid solidum superest, ut lapides pretiosi, a furibus possunt tolli. Sed data pro Christo æternum fructum conferunt in cœlis.
Luke 18:22Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
James 2:5Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? + 2.5 Audite. BED. Diligentius attendite, quia non qui ditiores in sæculo, etc., usque ad sed hos tamen exspectatione futuri regni præclaros reddidit et nobiles. Nonne Deus. BED. Pauperes elegit Deus qui alibi ait: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit.