The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 16 › Luke 16:10

Luke 16:10

Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. + 16.10 Qui fidelis. In pecunia cum paupere participanda. Et in majori. Adhærens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quæ possidet non bene dispensat, æternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that is faithful in that which is least is faithful also in much: and he that is unjust in the least is unjust also in much.

In Context

9Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. + 16.9 Facite vobis. Mammona lingua Syrorum divitiæ iniquitatis, quia de iniquitate collectæ sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in justitiam, quanto magis epulæ divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in cœlum.

11Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis? + 16.11 Si ergo, etc. Qui non dat fratribus ad utendum quod a Deo pro omnibus est creatum, iniquus erit in spirituali pecunia dividenda, ut non pro necessitate, sed pro personis doctrinam Domini dividat.

Read all of Luke 16

Cross References

Matthew 25:23Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.

Luke 19:17Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. + 19.17 In modico fuisti fidelis. Modicum est quidquid in præsenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Decem civitates. Decem civitates sunt animæ, per legis verba ad gratiam Evangelii pervenientes, quibus tunc glorificandus præponitur, qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit; unde Apostolus: Quæ est spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum Jesum I Thes. 2.?

John 13:2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: + 13.2 Et cœna facta. Cœna significat passionem. Sicut enim post cœnam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a cœna, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo præcinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, accepit vestimenta, id est Judæos in fine sæculi, quos prius excæcatos deposuit.

Hebrews 3:2qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. + 3.2 Qui fidelis. Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit præ Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quæsivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judæorum et gentium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 16:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 16:9Luke 16Luke 16:11 →