Luke 16:8
Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. + 16.8 Et laudavit Dominus. Si dispensator iniqui mammonæ Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam præparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Filii hujus sæculi. Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: Filii hujus sæculi, id est tenebrarum; et filii lucis, æternæ vitæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 1:10Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
2 Kings 10:19Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me: nullus sit qui non veniat: sacrificium enim grande est mihi Baal: quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
Psalms 49:10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. 1
Proverbs 12:8Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
Luke 16:4Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
Luke 18:6Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: