Luke 16:9
Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. + 16.9 Facite vobis. Mammona lingua Syrorum divitiæ iniquitatis, quia de iniquitate collectæ sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in justitiam, quanto magis epulæ divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in cœlum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 14:24Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia. + 14.24 Fatuitas stultorum. Imprudentia, quasi improvidentia dicitur.
Proverbs 23:5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
Ecclesiastes 12:3quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina;
Isaiah 58:7frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.
Matthew 6:19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.
Matthew 19:21Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.