Lucam 17:12
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: + 17.12 Occurrerunt, etc. Leprosi sunt hæretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas, nunc falsitatis, nunc veritatis, permiscent in eadem prædicatione. Hi autem quia vitantur et ab Ecclesia removentur longe, necesse habent ut magno clamore interpellent. Qui steterunt, etc. Qui contra Decalogum peccaverunt, nec amando Deum (de quo male sentiunt), nec proximum, a quo dividuntur, sub denario ad Deum clamant et sanantur, dum in Ecclesiæ societate doctrinam integram veramque assequuntur, et omnia secundum Catholicæ fidei regulam disserunt, et varietate mendaciorum quasi lepra carent. Sed unus gratias agit, id est qui in unitate Ecclesiæ per humilitatem remanent; qui vero per superbiam elati mundatori sunt ingrati, novem sunt, quia per unitatem a perfectione denarii deficiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 5:2Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo: + 5.2 Omnem leprosum. Leprosi sunt hæretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinæ vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quæ non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem.
2 Kings 5:27Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
2 Chronicles 26:20Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
Luke 18:13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. + 18.13 Et publicanus. Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, pœnas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit. Deus, propitius. Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisæus merita jactans, ad illos de quibus subditur: Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?