The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 17 › Luke 17:11

Luke 17:11

Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam. + 17.11 Et factum est. Post parabolam qua invitat ad humanitatem et perseverantiam in diversis officiis Dei, reprehenduntur ingrati de impensis beneficiis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, as he went to Jerusalem, that he passed through the midst of Samaria and Galilee.

In Context

10non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. + 17.10 Sic et vos. Postquam ad perfectionem fidei exhortatus est, per quam fiunt mirabilia opera, etiam contra rerum naturam monet, ne quis de suis operibus glorietur, sed quanto fides est foris virtutibus excellentior, tanto conscientia intus sit humilior, quia Domino jure debemus obsequium. Servi inutiles. Si homo ab homine servo non uniforme, sed multiplex ministerium exigit, nec gratiam habet, quanto magis vos qui sine me nihil potestis, non unius usum operis vel laboris exercere debetis, sed semper novis studiis augere priora, nec vos jactetis, quia bene servitis. Quod debuimus facere. Qui venit ministrare non ministrari, nos debitores sibi fecit, ne nostris operibus confidentes, sed ejus examen paventes, omnibus impletis quæ præcepta sunt, nos imperfectos esse recognoscamus, quandiu peregrinamur a Deo.

12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe: + 17.12 Occurrerunt, etc. Leprosi sunt hæretici, qui quasi varios colores habentes in eodem corpore, varias sectas, nunc falsitatis, nunc veritatis, permiscent in eadem prædicatione. Hi autem quia vitantur et ab Ecclesia removentur longe, necesse habent ut magno clamore interpellent. Qui steterunt, etc. Qui contra Decalogum peccaverunt, nec amando Deum (de quo male sentiunt), nec proximum, a quo dividuntur, sub denario ad Deum clamant et sanantur, dum in Ecclesiæ societate doctrinam integram veramque assequuntur, et omnia secundum Catholicæ fidei regulam disserunt, et varietate mendaciorum quasi lepra carent. Sed unus gratias agit, id est qui in unitate Ecclesiæ per humilitatem remanent; qui vero per superbiam elati mundatori sunt ingrati, novem sunt, quia per unitatem a perfectione denarii deficiunt.

Read all of Luke 17

Cross References

John 4:3reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam. + 4.3 Reliquit Judæam. Id est Pharisæos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. Et abiit. Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quæ neminem ad perfectum ducit. Et abiit in Galilæam, id est in spiritualem ipsius litteræ intelligentiam. In Galilæam. In Galilæa transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanæ naturæ in pristinam gloriam. In Galilæa dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 17:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 17:10Luke 17Luke 17:12 →