The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 17 › Lucam 17:15

Lucam 17:15

Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, + 17.15 Unus autem. Unus autem regressus significat unius Ecclesiæ devotam in Christo humilitatem, qui cadens ad pedes ejus gratias agens, quia repressis præsumptionis cogitationibus, quam sit infirmus videt, nihil virtutis sibi tribuit; bona quæ agit de misericordia intelligit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And one of them, when he saw that he was healed, turned back, and with a loud voice glorified God,

In Context

14Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. + 17.14 Ite, etc. Quisquis hæretica pravitate, vel gentili superstitione, vel Judaica perfidia, vel fraterno schismate per Dei gratiam mundatus caruerit, necesse est ut ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum aliis similem ostendat.

16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. + 17.16 Et cecidit in faciem. Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur.

Read all of Lucam 17

Cross References

2 Chronicles 32:24In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum.

Psalms 30:11Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. + 30.11 Paupertate. ID. Vel egestate. Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea. 1

Psalms 118:18Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. 1

Matthew 9:8Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

John 5:14Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. + 5.14 In templo. Non in turba, sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, oportet ut conventicula fugiamus, et templum efficiamur. Noli peccare. Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Jesus illum sicut exterius, ita intus sanavit, unde præmonet ne iterum peccando gravius judicetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 17:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 17:14Lucam 17Lucam 17:16 →