The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 5 › John 5:14

John 5:14

Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. + 5.14 In templo. Non in turba, sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, oportet ut conventicula fugiamus, et templum efficiamur. Noli peccare. Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Jesus illum sicut exterius, ita intus sanavit, unde præmonet ne iterum peccando gravius judicetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Afterward Jesus findeth him in the temple, and said unto him, Behold, thou art made whole: sin no more, lest a worse thing come unto thee.

In Context

13Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. + 5.13 Nesciebat quis esset. In turba positus non agnovit Jesum, sed post in templo. In quo docemur, ut quisquis vult ad visionem Dei pervenire, fugiat turbam suorum affectuum et nequitiam hominum, et adeat templum internæ orationis.

15Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

Read all of John 5

Cross References

Leviticus 13:20Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim lepræ orta est in ulcere. + 13.20 Contaminabit. Quia in habitu est peccatum, et animæ mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit. Caro et cutis quam ignis exusserat, etc. ISICH. Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua ægritudine neglectæ carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostræ est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quæ luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur: Ignis adversarios consumet Isa. 74..

Leviticus 26:27Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me: + 26.27 Sin autem, etc. ID. Non solum legislator est Moyses, etc., usque ad et auctorem legis blasphemaverunt.

Ezra 9:13Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,

Psalms 9:13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. + 9.13 Quoniam requirens. Ibid. Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia requirens ultione sanguinem eorum, in judicio, ubi gloria occiso, pœna occisori erit: recordatus est, etc Ibid. non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi recordatus, hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum. 1

Psalms 27:6Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 5:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 5:13John 5John 5:15 →