bible.software › Luke › Luke 18 › Luke 18:26
Luke 18:26
Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? + 18.26 Quis potest? Intelligunt in numero divitum deputandos omnes qui amant divitias, etsi non habent: aliter enim, cum sit turba major pauperum, non dicerent: Quis potest salvus fieri?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they that heard it said, Who then can be saved?
In Context
25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. + 18.25 Facilius est enim. Mystice. Facilius est Christum pati pro dilectoribus sæculi, quam dilectores sæculi ad Christum converti. Camelus dicitur Christus, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostræ onera sustulit. Acus punctio, per quam angustias passionis significat, qua passione velut acu, naturæ nostræ quasi scissa vestimenta resarcire dignatus est, id est reparare post lapsum. Aliter: facilius est gentilem populum gibbo peccatorum deformem per angustam vitæ viam ingredi, quam Judæum de meritis gloriantem, et ad subeundum leve onus Christi se humiliare nolentem.
27Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
Read all of Luke 18
This Verse In Other Editions
Study Luke 18:26