Luke 18:25
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. + 18.25 Facilius est enim. Mystice. Facilius est Christum pati pro dilectoribus sæculi, quam dilectores sæculi ad Christum converti. Camelus dicitur Christus, quia sponte humiliatus, infirmitatis nostræ onera sustulit. Acus punctio, per quam angustias passionis significat, qua passione velut acu, naturæ nostræ quasi scissa vestimenta resarcire dignatus est, id est reparare post lapsum. Aliter: facilius est gentilem populum gibbo peccatorum deformem per angustam vitæ viam ingredi, quam Judæum de meritis gloriantem, et ad subeundum leve onus Christi se humiliare nolentem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 23:24Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. + 23.24 Duces cæci. Opinione religionis in minimis quæ lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna præcepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis. Excolantes. Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judæi culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quæ illi contemnunt) occiderunt.