The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 18 › Luke 18:31

Luke 18:31

Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: + 18.31 Assumpsit. Prævidens ex passione sua discipulos perturbandos, prædicit et passionis pœnam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. Et consummabuntur. In hoc ostendit quidquid prophetæ prædixerunt ad suæ dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit hæreticos, qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium prædicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximæ suæ passionis, et tempus quasi futurorum præscius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then he took unto him the twelve, and said unto them, Behold, we go up to Jerusalem, and all things that are written by the prophets concerning the Son of man shall be accomplished.

In Context

30et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam. + 18.30 Recipiat, etc. Qui pro Domino omnes divitias dimiserit, et carnis affectus contempserit, multo plura recipiet in præsenti, et a fratribus et sororibus propositi sui glutino spirituali colligatis, multo gratiosiorem in hac vita recipiet charitatem.

32tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur:

Read all of Luke 18

Cross References

Psalms 69:1In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. + 69.1 In rememoratione. CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere. 1

Daniel 9:26Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

Matthew 16:21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. + 16.21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.

Matthew 20:17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:

Mark 8:30Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo. + 8.30 Et comminatus est. BEDA. Noluit se ante passionem et resurrectionem prædicari: quia completo sanguinis sacramento apostolis opportunius dicit: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Matth. 18.. Quia non prodesset eum publice prædicari, quem flagellatum sunt visuri, et crucifixum multa pati.

Luke 9:22dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 18:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 18:30Luke 18Luke 18:32 →