Matthew 20:17
Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus going up to Jerusalem took the twelve disciples apart in the way, and said unto them,
In Context
Cross References
Genesis 18:17Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: + 18.17 Num celare potero Abrahæ quæ gessurus sum. Bene Dominus Abrahæ secreta sua committit, quem voluntatis suæ et secretorum fidelem exsecutorem cognovit; de quo ipse carne nasciturus erat in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi II Cor. 2. Promittit quoque Abrahæ non solum præmia, sed obedientiæ filiorum ejus justitiam, et circa eos promissa compleri. Rursumque promittitur Isaac, in gentem magnam futurus, et quod in eo benedicentur omnes gentes terræ. Quibus verbis duo illi promittuntur: gens Judæorum secundum carnem, et omnes gentes per fidem.
Matthew 16:13Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? + 16.13 In partes Cæsareæ Philippi. Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. Homines esse. Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. Filium hominis? Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt.
Luke 18:31Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: + 18.31 Assumpsit. Prævidens ex passione sua discipulos perturbandos, prædicit et passionis pœnam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. Et consummabuntur. In hoc ostendit quidquid prophetæ prædixerunt ad suæ dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit hæreticos, qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium prædicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximæ suæ passionis, et tempus quasi futurorum præscius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit.
John 15:15Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. + 15.15 Jam non dicam. Commendata dilectione addit quod dignationis est, ut bonos servos (qui sciunt faciendo quæ præcipit) dicat amicos, et eis tollit nomen servi, qui est ex timore foras mittendo, qui nescit quid faciat Dominus. Quia cum aliquid facit, sic extollitur quasi ipse faciat, non dominus.