Luke 18:4
Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
Cross References
Luke 12:17et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? + 12.17 Quid faciam, etc. Fructus suos, et sua bona esse computans non erogat pauperibus quæ supersunt, sed suæ luxuriæ reservare in futurum studet, et ignarus quis congregatis sit usurus.
Hebrews 4:12Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. + 4.12 Sermo Dei. Qui a regalibus sedibus venit. Vivus. Quem infideles mortuum putant. Pertingens. Tota consideratione perveniens ad separationem animæ, id est sensualitatis, et spiritus, id est rationis. Divisionem animæ. Anima vivimus cum bestiis, spiritu intelligimus cum angelis. Ideoque per animam intelliguntur carnalia peccata, id est quæ actu corporis fiunt, ut luxuria. Per spiritum vero spiritualia, id est quæ sunt mentis, ut superbia. Discernit autem sermo Dei inter carnalia peccata et spiritualia: quis, quid, quo animo agat. Ac spiritus. Pertingit sermo Dei cognitione inseparabili, quia cognoscit quomodo dividatur sensualitas a ratione, et ipsa a se, dum plus dedita infimis rebus, inferior est, vel ab his revocata dignior. Sic etiam videt quomodo spiritus a seipso dividatur, vel dum in Deum inhiat de divina visione cogitans, vel dum inferius cœlestia considerat, vel inferius in terra de mundanis recte agendis pertractat, vel quomodo spiritus, id est ratio, a sensualitate secernitur, dum quod in se inferius est, superat quod in illa altius est. Compagum quoque. Compages dicitur junctura ipsius sensualitatis et rationis, quam videt Filius Dei; scilicet quomodo et inter se cohæreant in aliquo, vel hoc et illa, id est ratio et sensualitas, quomodo in suis differentiis inter se conveniant, dum superior differentia sensualitatis consentiendo convenit cum differentiis rationis. Vel inferior differentia rationis, pressa et captiva, aliquando consentit inferiori differentiæ sensualitatis. Medullarum. Medulla quæ interior est, dicitur hic quidquid interius et subtilius est in anima vel spiritu, quod etiam videt Filius Dei. Discernit enim cogitationes, id est quæ diversa diversi cogitent. Discernit et intentiones earum cogitationum, quo singulæ tendant ad bonum vel malum. Et, ut plus dicam, nulla creatura terrena vel cœlestis est ei invisibilis, sed omnia sunt nuda et discooperta, quia ex omni parte plene visa. Item compages dicit conjunctiones cogitationum: medullas intentiones earum.