The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 12 › Lucam 12:17

Lucam 12:17

et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? + 12.17 Quid faciam, etc. Fructus suos, et sua bona esse computans non erogat pauperibus quæ supersunt, sed suæ luxuriæ reservare in futurum studet, et ignarus quis congregatis sit usurus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he thought within himself, saying, What shall I do, because I have no room where to bestow my fruits?

In Context

16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit: + 12.16 Dixit autem, etc. Post præceptum subdit exemplum ad declinandam avaritiam temporalium. Hominis cujusdam divitis uberes fructus. Non reprehenditur dives quod terram coluerit, vel fructus condiderit in horrea, sed quod fiduciam vitæ posuerit in illis, nec pauperibus erogaverit, ut ab eis reciperetur in æternis tabernaculis.

18Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,

Read all of Lucam 12

Cross References

Isaiah 58:7frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. + 58.7 Frange esurienti panem. ID. Panem esurienti frangimus, etc., usque ad sed animæ saturitas. Et carnem tuam. ID. Proximum in necessitate qualibet recognosce similem tibi, considerans te mortalem et passibilem.

Luke 3:11Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. + 3.11 Qui habet duas. BEDA. Tunica plus sui necessaria quam pallium, etc., usque ad sed quod habet cum paupere partiat.

Luke 11:41Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. + 11.41 Verumtamen quod superest. Jam bonus doctor, quomodo contagium corporis mundari debeat, docet. Et hic latius explicatur quod supra breviter dixerat de mundando cordis oculo. Totus enim hic locus ad hoc dirigitur, ut nos ad studium simplicitatis invitet, et superflua Judæorum et terrena condemnet, qui secundum corpus intelligendo legem vitro et catino propter fragilitatem comparantur. In quo etsi graviter peccant, ipsis tamen absolutio peccati promittitur, si misericordiam facere nitantur. Quod necessario victui et vestimento superest, date pauperibus. Vel do consilium, quod restat solummodo post tanta scelera, date eleemosynam. Prima eleemosyna est mederi animabus vestris credendo in me qui corda mundo, et per fidem mundatis cordibus omnia etiam exteriora erunt munda. Qui ordinate vult dare eleemosynam, a semetipso incipit, et eam sibi primum dat. Est enim eleemosyna opus misericordiæ, unde dicitur: Miserere animæ tuæ placens Deo.

Luke 12:29Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli: + 12.29 Nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis. Non ait: Nolite quærere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressius quid manducetis aut quid bibatis. In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt. Nolite in sublime. Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quæ sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quæ solet de istis superabundantibus consequi: ideo hæc ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.

Luke 14:13sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: + 14.13 Voca pauperes. Qui pauperes vocat in futuro præmium percipiet. Qui amicos et fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter Deum facit, in exemplum filiorum Job, sicut cætera fraternæ dilectionis officia, ipse qui jussit remunerat. Qui luxuriosos propter lasciviam vocat, pœna non carebit.

Luke 16:9Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. + 16.9 Facite vobis. Mammona lingua Syrorum divitiæ iniquitatis, quia de iniquitate collectæ sunt. Si ergo iniquitas bene dispensata vertitur in justitiam, quanto magis epulæ divini sermonis, in quo nulla est iniquitas, bonum dispensatorem levant in cœlum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 12:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 12:16Lucam 12Lucam 12:18 →