Luke 18:43
Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. + 18.43 Et confestim vidit. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur, et Jesum præsentem vel prætereuntem imitatur. Et hic talis non solum pro impetrato in Deum proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Et omnis plebs. Laudat plebs Deum non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis, quia non solum laudat quod potenter et misericorditer illuminat, sed quia clamorem fidei firmiter clamantis exaudit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
42Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Cross References
Psalms 103:1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, + 103.1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. 1
Isaiah 29:18Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.
Isaiah 42:16Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos. + 42.16 In semitis. ID. In cognitione prophetarum, qui sunt semitæ ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem prædicunt.
Isaiah 43:21Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit.]