Luke 18:7
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:
Cross References
1 Samuel 26:10Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in prælium descendens perierit:
Psalms 54:1In finem, in carminibus. Intellectus David. + 54.1 In finem in carminibus. AUG. Intellectus. Magna cura debet intelligere Ecclesia, etc., usque ad qui pro molestis civium fugit in solitudinem. 1
Jeremiah 20:11Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
Matthew 7:11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se? + 7.11 Si ergo vos. Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis. Nostis bona. Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent, quanquam et in rerum natura bona sunt, et in vitam istam pertinentia, quæ malus non de suo dat. Domini enim est terra Psal. 23., etc. Vel apostoli mali dicuntur, quantum ad se respectu Dei qui solus bonus, ex quo omnes boni. Dabit bona. Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet æterna, quæ non dantur nisi filiis. Petentibus se. Omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera charitatis impleantur.
Luke 11:13Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? + 11.13 Quanto magis. Aperta comparatio. Si enim homo peccator adhuc fragili carne gravatus, petentibus filiis temporalia dare non abnegat, multo magis Pater cœlestis filiis suo timore et amore præditis, non deficientia bona largitur in cœlis.