The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 18 › Luke 18:8

Luke 18:8

Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? + 18.8 Verumtamen. Dico me facturum vindictam justorum, sed illi erunt valde pauci, quia cum in die judicii in forma Filii hominis apparuero, tanta erit raritas justorum, ut non tam ob clamorem fidelium injuste damnatorum, quam ob eorum torporem juste damnandorum totius jam mundi sit acceleranda ruina. Putas. In verbo increpatur dubitationis infidelitas, non opinatur Divinitas. Scit enim omnia per quem sunt omnia, sed dubitando increpat infidelium corda.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I tell you that he will avenge them speedily. Nevertheless when the Son of man cometh, shall he find faith on the earth?

In Context

7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?

9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam:

Read all of Luke 18

Cross References

Psalms 143:7Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: + 143.7 Emitte manum. CAS. Ad Patrem verba convertit: Emitte manum, id est Christum; de alto ubi cum Patre, ut carnem induat. AUG. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiæ. Quasi dicat: Ita fac modo. Emitte manum tuam de alto, id est Christum de cælo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de cœlo. Deinde ex persona Ecclesiæ subdit: Eripe me, scilicet, per eam manum. Et libera, etc., ut in littera. 1

Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.

1 Thessalonians 5:1De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. + 5.1 De temporibus. Id est an æstate, an hieme, an die vel nocte. Et momentis. Scilicet qua hora dici vel noctis venturus sit Christus.

James 5:1Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. + 5.1 Agite nunc. Tempore accepto et in die salutis, futuras pœnas fletibus et eleemosynis redimite.

2 Peter 3:8Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. + 3.8 Unum vero hoc. Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. Sicut mille anni. BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 18:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 18:7Luke 18Luke 18:9 →