The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:1

Luke 19:1

Et ingressus perambulabat Jericho. + 19.1 Et ingressus, etc. Ecce camelus deposita sarcina gibbi per foramen acus transit, dum contempto censu fraudium, angustam portam quæ ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habebat, ascensu arboris supplet, juste quod rogare non audebat, Dominicæ susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat. Mystice, Zachæus, qui interpretatur justificatus, significat credentes ex gentibus qui per occupationem temporalium depressi erant, et minimi, sed a Domino sanctificati. Et ipse dives. Quis de se desperet, cum venit iste ad Deum cui census ex fraude? Per hunc apparet, quia non omnis dives avarus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesus entered and passed through Jericho.

In Context

2Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:

Read all of Luke 19

Cross References

Joshua 2:1Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. + 2.1 Misit ergo, etc. BEDA in Josue. Jericho civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit. ADAM., hom. 3. Mittuntur a Jesu exploratores in Jericho, etc., usque ad si in misericordia Domini sui intellexerit bonitatem.

1 Kings 16:34In diebus ejus ædificavit Hiel de Bethel Jericho: in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun. + 16.34 Ædificavit Hiel. RAB. Hiel, vivens Deo; Bethel, domus Dei interpretatur, destructa a Josue atque anathematizata, Jericho mœnia restauravit. Cum quis eorum, qui in Ecclesia habitum religionis assumpserant, ad agenda scelera, quæ ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat, redit, quasque ipse anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose vivendo repetit, cumque errorum dogmata vel gentilium fabulas veritati ecclesiasticæ, qua imbutus est, præfert, quasi Bethel egrediens, ruinas Jericho resuscitat. Is et fundamenta fidei, a quibus bona ædificia inchoarat, et claustra bonæ actionis quibus perfici debuerat, perdit. In Abiram. ID. Cum conditor Jericho fundamenta poneret, primogenitus ejus nomine Abiram mortuus est. Cum portas muniret, Segub filium suum novissimum amisit, juxta imprecationem Josue.

Luke 18:35Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. + 18.35 Cæcus. Cæcus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis suæ patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostræ carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Cæcus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via Joan. 14.. Mendicat, dum rogat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
Luke 19Luke 19:2 →