bible.software › Luke › Luke 19 › Luke 19:2
Luke 19:2
Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And, behold, there was a man named Zacchaeus, which was the chief among the publicans, and he was rich.
In Context
1Et ingressus perambulabat Jericho. + 19.1 Et ingressus, etc. Ecce camelus deposita sarcina gibbi per foramen acus transit, dum contempto censu fraudium, angustam portam quæ ducit ad vitam ascendit. Et quia devotione fidei ad videndum Salvatorem, quod natura minus habebat, ascensu arboris supplet, juste quod rogare non audebat, Dominicæ susceptionis benedictionem accipit quam desiderabat. Mystice, Zachæus, qui interpretatur justificatus, significat credentes ex gentibus qui per occupationem temporalium depressi erant, et minimi, sed a Domino sanctificati. Et ipse dives. Quis de se desperet, cum venit iste ad Deum cui census ex fraude? Per hunc apparet, quia non omnis dives avarus.
3et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. + 19.3 Præ turba. Quæ turba, nisi imperitæ confusio multitudinis, quæ verticem sapientiæ videre nequit? Zachæus ergo non in turba, sed plebem transgressus Messiam quem desiderat aspicit.
Read all of Luke 19
Cross References
Luke 18:24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
This Verse In Other Editions
Study Luke 19:2