bible.software › Lucam › Lucam 19 › Lucam 19:24
Lucam 19:24
Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. + 19.24 Auferte, etc. Collatam gratiam amittit, qui prædicando aliis communicare neglexit. Augetur vero illi qui in ea laboravit. Sicut regium chrisma quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Spiritus enim Domini qui a Saul recessit, directus est a die illa et deinceps in David.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto them that stood by, Take from him the pound, and give it to him that hath ten pounds.
In Context
23et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? + 19.23 Pecuniam. Id est evangelicam prædicationem paratisque fidelium cordibus non intimasti. Meam ad mensam. Non tuam. Unde Apostolus: Si quis loquitur, quasi sermones Dei I Petr. 4.. Cum usuris. Qui verbi pecuniam a doctore emit credendo, necesse est ut cum usuris solvat operando. Vel, de accepto verbi fenore usuras solvit, qui ex eo quod audit, etiam alia studet intelligere.
25Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.
Read all of Lucam 19
Cross References
Luke 16:2Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.
This Verse In Other Editions
Study Lucam 19:24