The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 16 › Luke 16:2

Luke 16:2

Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he called him, and said unto him, How is it that I hear this of thee? give an account of thy stewardship; for thou mayest be no longer steward.

In Context

1Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. + 16.1 Ad discipulos. Quia Pharisæi superbi et avari sicut petentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant; ideo Salvator nunc ad illos, nunc illis audientibus, ad discipulos de pietate verba facit. Homo quidam. Villicus proprie, villæ custos, sed ponitur hic pro œconomo, id est dispensatore, qui universam substantiam domus dispensat. In hoc quippe dispensatore non omnia ad imitandum debemus sumere, scilicet ut fraudulenter erga Deum agamus. Sed econtrario istæ similitudines dantur, ut intelligamus si laudari potuit a Domino qui fraudem faciebat, quanto magis placet Deo qui secundum ejus præceptum opera illa facit.

3Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.

Read all of Luke 16

Cross References

Genesis 4:9Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? + 4.9 Et ait Dominus ad Cain. ISID., ubi supra. Interrogat Dominus Cain, non ignarus ut discat, sed judex ut puniat. Usque hodie Judæi, cum per Scripturas eos interrogamus de Christo, respondent se nescire quæ dicimus. Mendax Cain ignoratio, Judæorum est falsa negatio: essent vero Christi custodes, si corde crederent et ore faterentur.

1 Samuel 2:23et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?

Ecclesiastes 12:14et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]

Luke 12:20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? + 12.20 Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.

Luke 19:21timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. + 19.21 Metis quod. Metit enim Deus ubi non seminavit, id est etiam eos impietatis reos tenet quibus legis verbum vel Evangelii non ministravit. Timens ergo periculum judicii, requiescam ab administratione verbi.

1 Corinthians 1:11Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. + 1.11 Chlœs. Nomen est loci vel personæ. Aliquibus enim videtur locus esse, ac si diceretur: ab his qui sunt Antiochiæ. Aliquibus autem femina fuisse videtur Deo devota cum qua multi essent colentes Deum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 16:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 16:1Luke 16Luke 16:3 →