bible.software › Luke › Luke 19 › Luke 19:34
Luke 19:34
At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they said, The Lord hath need of him.
In Context
33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? + 19.33 Solventibus autem, etc. Non despicias hunc asellum, quia sicut in vestitu ovium sunt lupi rapaces, ita sub exuviis corporis (quod nobis est commune cum belluis) mens Deo plena vegetatur. Dixerunt. Multos habebat dominos qui non uni superstitioni deditus, sed pro libitu immundorum spirituum raptabatur ad varios errores. Quid solvitis. Qui solvendo pullo contradixerant, audito nomine quiescunt, quia magistri errorum qui doctoribus ad salutem gentium venientibus obsistunt, suas tenebras defendunt, donec miraculis attestantibus veri possessoris virtus emineat. Sed postquam Dominicæ fidei potestas apparet, cedentibus adversariorum querelis, cœtus qui Deum corde portet adducitur.
35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. + 19.35 Vestimenta. Vestimenta apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, et gratia spiritualiter, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida contegunt, ut mereantur habere sessorem Christum. Imposuerunt. Dum populus gentium portat Christum, discipuli in via vestimenta sternunt, quia corporis sui exuentes amictum simplicibus sanguine suo viam parant, ut inoffenso gressu mentis, Hierosolymam, quo Christus ducit, tendant, id est ad veram pacis visionem.
Read all of Luke 19
Cross References
Zechariah 9:9[Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.
John 12:16Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
This Verse In Other Editions
Study Luke 19:34