The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 12 › John 12:16

John 12:16

Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These things understood not his disciples at the first: but when Jesus was glorified, then remembered they that these things were written of him, and that they had done these things unto him.

In Context

15Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. + 12.15 Noli timere, filia. In reprobo populo erat filia Sion, id est, Jerusalem, scilicet oves quæ devote occurrunt venienti, quibus divinitus dicitur: Agnoscite quem laudatis, et ne timeatis cum patitur qui est vestra redemptio. Pullus in quo nemo sederat, populus est gentium qui legem Dei non acceperat.

17Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

Read all of John 12

Cross References

Mark 16:19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. + 16.19 In cœlum. AUG. Nota quod aliquando cœlos pluraliter et aliquando cœlum singulariter, etc., usque ad ubi fidelium credulitas plus actibus quam locutionibus eruditur. Et sedet a dextris. BEDA. Et nunc omnia judicans, in fine omnium Judex venturus est. Stephanus autem vidit eum stantem, quia in certamine habuit eum adjutorem.

Luke 18:34Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. + 18.34 Et ipsi, etc. Discipuli sermonem Dominicæ passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant.

Luke 24:25Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! + 24.25 O stulti et tardi corde. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quæ novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetæ de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum prædixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?

John 2:22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.

John 12:23Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. + 12.23 Jesus autem. De Judæis erant, qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini; modo gentiles quærunt videre, ecce duo parietes concurrentes. Dicit itaque angularis lapis. Venit hora ut clarificetur. Hæc non est clarificatio de istis volentibus videre, sed occasione horum annuntiat venturam plenitudinem gentium eo in cœlis glorificato. Sed hanc altitudinem glorificationis præcedit humilitas passionis, unde: Amen, amen dico vobis, etc. Ubi se dicit granum mortificandum et multiplicandum, ad quam passionem jam exhortatus subdit: Qui amat animam suam, etc. Nisi granum frumenti. AUG. Ipse est frumentum quo vivere debet fidelis anima. Granum, de quo spiritualis seges debet surgere. Cum sint multa grana seminum, nulli se comparat nisi frumento, unde mos cœpit Ecclesiæ de hoc solo grano confici corpus Domini.

John 14:26Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. + 14.26 Paracletus. Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sancti pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur: per bonitatem ergo Deus nos consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. Ille vos. Quia etsi Filius doceat nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem. Ille vos docebit omnia. Docebit quæ dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet, et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 12:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 12:15John 12John 12:17 →