The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:39

Luke 19:39

Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. + 19.39 Magister. Mira invidentium dementia, quem vera docentem noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos ejus quasi melius edocti redarguendos æstimant, quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And some of the Pharisees from among the multitude said unto him, Master, rebuke thy disciples.

In Context

38dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. + 19.38 Benedictus. Turba post modicum crucifixura, regem appellat, exspectatum secundum carnem David filium venisse declarat, ut adversum se testimonium extorqueatur invitis. Pax. Sicut nascente Domino hominum et angelorum agmina cœlestia decantabant: Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus, etc. Sic eidem mox triumphaturo homines concinunt: Pax in cœlo, et gloria in excelsis.

40Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. + 19.40 Lapides. Crucifixo Domino apostolis præ timore tacentibus, petræ quæ scissæ sunt, apertis monumentis Deum et mundi Dominum aperte clamabant. Mystice: si cæcitas contigerit in Isræl, ut a laude Dei conticeat, populus gentium mollito corde lapideo Creatorem suum credet et annuntiabit.

Read all of Luke 19

Cross References

Matthew 21:15Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Hosanna filio David: indignati sunt, + 21.15 Mirabilia quæ, etc. Ut flagello unius et vilis tot ejici, mensas subverti, quo nihil mirabilius egit. Igneum et sidereum aliquid radiat ex ejus oculis, lucet in facie majestas deitatis.

John 11:47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?

John 12:19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. + 12.19 Ecce totus. Per passionem et resurrectionem totum mundum redemit, et secutus est eum. Et quid mirum si mundus post eum vadit per quem factus est mundus?

Acts 4:16dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:38Luke 19Luke 19:40 →