The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 11 › John 11:47

John 11:47

Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then gathered the chief priests and the Pharisees a council, and said, What do we? for this man doeth many miracles.

In Context

46Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.

48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. + 11.48 Credent in eum. Et venient Romani. Et quia sentiebant doctrinam ejus esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet. Et venient Romam. De temporalibus timent, non de æternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt, gentem suam perdiderunt ubique dispersi.

Read all of John 11

Cross References

Psalms 2:2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. + 2.2 Reges. Ibid. Prior qui infantes occidit Herodes, posterior qui Pilato consensit in morte Christi. Reges et principes. Ibid. Potuit etiam secundum Ambrosium de uno pluraliter dicere. Solus enim rex Herodes et princeps Pilatus in apostolorum Actibus adversus Christum conspirasse voce Petri produntur. 1

Matthew 26:3Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:

Mark 14:1Erat autem Pascha et azyma post biduum: et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. + 14.1 Erat autem pascha. HIER. Pascha, transitus interpretatur, phase vero immolatio, etc., usque ad et armati virtute comedamus dicentes: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus Matth. 26.. BEDA. Pascha, quod Hebraice phase, a transitu, non a passione, etc., usque ad iter scilicet admonet subire virtutum. Et quærebant summi sacerdotes. HIER. A principibus egressa est iniquitas, qui templum parare, et vasa, et se purificare secundum legem ad esum agni debuerant.

John 2:11Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. + 2.11 Hoc fecit. HIER. In initio signorum quæ mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiæ imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus.

John 12:19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. + 12.19 Ecce totus. Per passionem et resurrectionem totum mundum redemit, et secutus est eum. Et quid mirum si mundus post eum vadit per quem factus est mundus?

Acts 4:16dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 11:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 11:46John 11John 11:48 →