The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:44

Luke 19:44

et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. + 19.44 Et non relinquent. Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo, quia non cognoveris tempus. Perversam enim animam Deus visitat, aliquando præcepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in æterno judicio damnationis societate colligitur. Ad pacem, etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona præsentia quæ ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non prævidet mala quæ ei eventura sunt. Si enim prævideret, in præsentibus prosperis lætata non fuisset.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And shall lay thee even with the ground, and thy children within thee; and they shall not leave in thee one stone upon another; because thou knewest not the time of thy visitation.

In Context

43Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:

45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, + 19.45 Et ingressus. Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.

Read all of Luke 19

Cross References

Daniel 9:24Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.

Matthew 23:37Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? + 23.37 Jerusalem. Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. Quoties. Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. Gallina. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo.

Mark 13:2Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

Luke 1:78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

Luke 19:42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:44

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:43Luke 19Luke 19:45 →