The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 19 › Luke 19:43

Luke 19:43

Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the days shall come upon thee, that thine enemies shall cast a trench about thee, and compass thee round, and keep thee in on every side,

In Context

42Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.

44et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. + 19.44 Et non relinquent. Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo, quia non cognoveris tempus. Perversam enim animam Deus visitat, aliquando præcepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in æterno judicio damnationis societate colligitur. Ad pacem, etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona præsentia quæ ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non prævidet mala quæ ei eventura sunt. Si enim prævideret, in præsentibus prosperis lætata non fuisset.

Read all of Luke 19

Cross References

Deuteronomy 28:49Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:

Isaiah 29:1[Væ Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum: solemnitates evolutæ sunt. + 29.1 Væ Ariel. ID. Ad Jerusalem compatientis affectu: Quia si cognovisses et tu Luc. 19.; Ariel, leo Dei; leo enim Dei Jerusalem potentissima et fortissima fuit. Expugnavit. ID. Cum potentissima esset, repugnantibus cæcis et claudis, quando Joab primus domatum excelsa conscendit. Additus est annus. Cum captivitati essent a Nabuchodonosor, neque templum habebant, neque sacrificium, et hoc per multos annos: et hoc est annus ad annum additus.

Jeremiah 6:3Ad eam venient pastores et greges eorum; fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. + 6.3 Pastores. HIER. Satis eleganter ponitur hic verbum, etc., usque ad quorum alii manifestant ad polluendum scortum, alii ad urbis excidium.

Ezekiel 26:8Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum:

Matthew 22:7Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. + 22.7 Rex autem. Supra homo dum invitabat et opera clementiæ agebat, nunc in ultione rex tan tum. Et missis, etc. Missis exercitibus, id est, angelis per quos judicium exercebit, persequentes perdit: et civitatem, id est, carnem in qua habitaverunt cum anima in gehenna cremabit.

Mark 13:14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: + 13.14 Cum autem videritis, etc. ID. Potest abominatio intelligi, vel Antichristus, vel imago Cæsaris quam Pilatus in templo posuit, etc., usque ad semper parebat imperio Romanorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 19:43

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 19:42Luke 19Luke 19:44 →