Luke 2:15
Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:3Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
2 Kings 2:11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.
Matthew 2:1Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, + 2.1 Cum ergo natus, etc. Quamvis Matthæus nativitatem prætermittat, tamen adventum magorum referens, breviter eam commemorat, sic dicens: Cum ergo. RAB. Quatuor hic ponuntur a prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus, etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet, et Matthæus exponit. Bethehem Judæ. Ad differentiam illius quæ est in Galilæa, in tribu Zabulon. Duæ enim sunt Bethlehem: Bethlehem prius dicta est Ephratha, Bethlehem domus panis, quia ibi nasciturus erat Panis vivus qui de cœlo descendit, qui ponitur in præsepio: ut irrationabiles pastos, faciat socios angelorum. Significat autem Ecclesiam, quæ est domus in qua panis vivus comeditur. In diebus. HIER. Hoc non ponit tantum pro tempore, sed ut videatur impletum, etc., usque ad Judæi locum insinuant: tempus adventus non cognoscunt. AUG. Manifestatus est Jesus non doctis nec justis: prævalet namque, etc., usque ad ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret. Venerunt. Magi, non post annum: quia tunc non inveniretur in præsepio, sed in Ægypto, sed decima tertia die. Fuerunt autem de terra Persarum ubi et Saba fluvius a quo regio nominatur, juxta quam et Arabia est, ubi Magi fuerunt reges. Qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes quæ ex tribus filiis Nœ natæ sunt, venturæ ad fidem præfigurentur: vel tot fuerunt principes, qui multos duxerunt in suo comitatu. Ideo Magi apud Jerosolymam præcipue rogant: quia per Balaam de Isræl nasciturum audierunt. Nova enim stella novum hominem indicabat. Stella, Christus quem sequi debemus, qui nisi in cordibus oriatur, rex Judæorum in Oriente non quæritur.
Matthew 12:42Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
John 20:1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.