Luke 2:14
[Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] + 2.14 Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Glory to God in the highest, and on earth peace, good will toward men.
In Context
13Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium:
Cross References
Psalms 96:11Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. 1
Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] + 44.23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.
Isaiah 57:19Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum. + 57.19 Creavi: quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi Creavi fructum labiorum pacem.
Micah 5:5Et erit iste pax: cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines;
Matthew 21:9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. + 21.9 Osanna. HIER. Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: Benedictus. Osanna, id est salva. In excelsis. Quia adventus Christi non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena conjungens cœlestibus, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. In excelsis. Quia et angelorum salus quorum numerum implet.