Luke 2:24
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. + 2.24 Par turturum. ID. Hæc oblatio pauperum erat, qui non sufficerent offerre agnum, ut per omnia humilitas Domini pateat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 12:6Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, + 12.6 Cumque expleti fuerint. Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus Psal. 50., etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adæ et Evæ in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato præcepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum. AUG., ubi supra. Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit agnum manus offerentis, quod satis est magnum. BEDA, in Lev., tom. 2. Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in cœlestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet.