Luke 2:25
Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël: et Spiritus Sanctus erat in eo. + 2.25 Et ecce homo. Non solum angeli, sed omnis ætas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium sæculorum fidelibus præsagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude prædicatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
Cross References
Genesis 6:9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. + 6.9 Nœ vir justus. Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. In generationibus suis. Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam.
Numbers 11:29At ille: Quid, inquit æmularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? + 11.29 Quid, inquit, æmularis. GREG., lib. XXIII Moral., cap. 24. Pia mens pastorum, etc., usque ad qui bonum quod habuit non invidit. Coturnicum multitudinem, qui parum, etc. RAB. in Num. Carnalis populus Judæorum, etc., usque ad Nostra autem conversatio in cœlis est II Cor. 10..
Job 1:8Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.
Micah 6:8Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Luke 1:6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. + 1.6 Erant autem ambo. BEDA, AMBR. Plena laudatio quæ genus in majoribus, mores in æquitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. Justi ante Deum. AMBR. Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.