Luke 2:46
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. + 2.46 In medio. ID. Quasi fons, medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis, prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
47Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
Cross References
1 Kings 12:12Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.
Isaiah 50:4[Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. + 50.4 Dominus dedit, etc. ID. Quamvis possint hæc referri ad Isaiam, proprie tamen referuntur ad Christum, quasi diceret: Qui olim talia operatus sum, et modo similia operari possum, non est potentia imminuta.
Matthew 16:21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. + 16.21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.
Luke 2:44Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
Acts 5:34Surgens autem quidam in concilio pharisæus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universæ plebi, jussit foras ad breve homines fieri, + 5.34 Gamaliel. Hic erat discipulus apostolorum, ut putatur, remanens apud Judæos consilio Apostolorum, ut pessima destrueret consilia, et furorem eorum mitigaret.