Isaiæ 50:4
[Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. + 50.4 Dominus dedit, etc. ID. Quamvis possint hæc referri ad Isaiam, proprie tamen referuntur ad Christum, quasi diceret: Qui olim talia operatus sum, et modo similia operari possum, non est potentia imminuta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico: retrorsum non abii.
Cross References
Exodus 4:11Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? + 4.11 Quis fecit os hominis? etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.
Deuteronomy 18:18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.
Psalms 5:3Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus. + 5.3 Voci. Illa oratio vocem habet, quæ est digna audiri. Rex. AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et Deus meus: et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus. 1
Psalms 45:2[Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. + 45.2 Deus noster. CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. Invenerunt nos nimis. AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos expositos per Adam. Nimis, tanto potentior qui liberat. 1
Psalms 143:8quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 1
Proverbs 25:11Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. + 25.11 Mala aurea. Sacra eloquia, etc., usque ad remoto litteræ velamine pandit.