Luke 20:38
Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he is not a God of the dead, but of the living: for all live unto him.
In Context
39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
Cross References
Psalms 16:5Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. + 16.5 Perfice. CASS. Usque in finem: ante non est nisi inchoatio. Gressus, id est, humanas actiones, ut qui volunt imitari non moveantur a te, vel vestigia ab eis. 1
Psalms 145:1Alleluja, Aggæi et Zachariæ. + 145.1 Alleluia. CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc. 1
John 11:25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: + 11.25 Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.
Romans 6:10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. + 6.10 Quod enim mortuus est peccato. AUG. Sacramentum baptismatis Apostolus commendat, ut quomodo ille semel moriendo similitudine peccati mortuus prædicatur, ita quicunque fuerit in illo baptizatus, eidem rei, cujus illa fuit similitudo, moriatur, id est, peccato; et vivat a lavacro renascendo, sicut ille a sepulcro resurgendo.
Romans 14:7Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. + 14.7 Nemo enim nostrum sibi vivit. Qui enim lege frenatur, non sibi, sed Deo, qui legem dedit, vivit. Si lex non esset, sibi quisque viveret. Sibi. Sed Domino, quo judice damnatur vel coronatur; vel, sibi, id est ad laudem suam, sed Dei. Sicut enim magnitudinis ejus non est finis, sic nostræ laudis non erit finis. Non enim cum mortui fuerimus in hac carne, desinemus laudare Deum. Et secundum hoc de fidelibus tantum agit. Vel sibi, id est a se judicandus, sed a Domino secundum hoc de bonis et malis accipitur.
2 Corinthians 13:4Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. + 13.4 Nam et nos infirmi. Vivit Christus qui prius fuerat infirmus. Nam et nos multo minores, licet infirmi in illo, id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, tamen vivemus, id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, vivemus cum eo, id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex virtute Dei; quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris: In vobis. Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.