Luke 20:37
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. + 20.37 Quia vero resurgent mortui. Postquam propositæ quæstioni de resurrectionis conditionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
Cross References
Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Genesis 28:21reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
Exodus 3:2Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. + 3.2 Apparuitque ei. ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinæ peccatorum Judæorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quæ persecutionibus inflammatur, quæ loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebræi ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judæi. Semper enim Deus idololatriæ occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Ægyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Ægyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.
Deuteronomy 33:16et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaræi inter fratres suos. + 33.16 Et de frugibus. Ecclesia in toto orbe justitiæ fruge fecunda et charismatum largitate, de plenitudine sui Joseph accepit; unde sequitur: Benedictio illius qui apparuit. Totus Joseph, id est, caput et corpus benedictione plenus, sed benedictionis plenitudo præcipue in capite; unde: Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam Aaron, etc. Psal. 32. Hic privilegio gratiæ, fratribus, id est, fidelibus præeminens, septiformi spiritu tanquam verus Samson ex utero virginis Nazaræus, id est Deo consecratus, quasi septem crinibus intactis effulsit. Super caput Joseph, Christi, qui est caput Ecclesiæ, in quo benedicuntur omnes gentes, de cujus passione et resurrectione subditur: Quasi primogeniti tauri, etc. Quasi. AUG., quæst. 56. Primogenitus tauri pulchritudo ejus. Non est ita legendum ut dicatur primogenitus tauri: sed cum sit primogenitus, pulchritudo ejus pulchritudo tauri est, propter cornua crucis. Christus vitulus saginatus, quem de armento patrum primogenitum regresso Filio Pater immolavit, qui die tertia suscitatus gloriosus apparuit, qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terræ, post resurrectionis gloriam de virtute passionis adjungit cornua.
Mark 12:26De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? + 12.26 Ego sum Deus, etc. BED. Cum multa apertiora testimonia de resurrectione posset proferre, etc., usque ad quæ cum animabus vel bona vel mala gesserunt.