The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 21 › Luke 21:27

Luke 21:27

et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. + 21.27 Et tunc videbunt. Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad ejus patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos hæc dicta sunt, mox ad consolationem electorum supponit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And then shall they see the Son of man coming in a cloud with power and great glory.

In Context

26arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:

28His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra. + 21.28 His autem fieri incipientibus. Id est, cum plagæ crebrescunt, cum terror judicii commotis virtutibus ostenditur. Levate capita. Exhilarate corda vestra, quia, dum finitur mundus cui amici non estis, prope est redemptio quam quæritis. Quod vero mundus despici debeat, provida comparatione manifestatur.

Read all of Luke 21

Cross References

Daniel 7:13Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum.

Matthew 24:30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

Matthew 26:64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.

Acts 1:9Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes suscepit eum ab oculis eorum. + 1.9 Et cum hæc dixisset. Aliter Marcus commemorat dicens: Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cœlum Matth. 28.. Sed quia Lucas significantius adjecit: Cum hæc dixisset, elevatus est, completis illis sermonibus quos commemoraverat Dominum ascendisse cœlos ostendit.

Revelation 14:14Et vidi: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. + 14.14 Et vidi. Ostensa remuneratione bonorum, per quod invitabat ad consortium eorum, supponit damnationem impiorum, ut per terrorem ducat ad idem propositum. Similem Filio hominis. Quia non jam vere erat Filius hominis, qui immortalis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 21:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 21:26Luke 21Luke 21:28 →