The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 26 › Matthew 26:64

Matthew 26:64

Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus saith unto him, Thou hast said: nevertheless I say unto you, Hereafter shall ye see the Son of man sitting on the right hand of power, and coming in the clouds of heaven.

In Context

63Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: + 26.65 Scidit vestimenta. Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas Ecclesiæ (quæ vestis Dei dicitur) usque in finem sæculi indirupta manebit. Mos est Judæorum cum aliquid blasphemiæ audiunt, scindunt vestimenta. Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Licaonia, cum dicti sunt Jupiter et Apollo.

Read all of Matthew 26

Cross References

Psalms 110:1Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione. + 110.1 Alleluia. CASS. Primus psalmus per omnes litteras alphabeti, etc., usque ad tertio eosdem redemptos asserit, et Novum Testamentum mansurum, ibi Redemptionem. Confitebor. AUG. Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, hæc gaudet: illa vulnus medico ostendit, hæc de sanitate gratias agit. In concilio. Non temere, sed ex ratione, scilicet pro æternis, sicut omnes justi. CASS. In concilio justorum. Hic nunquam inter omnes justos ubi sunt misti mali, sed jam videntur in futura societate psallere spe rapti ad superna. In concilio, quod est, quando cum Domino judicant. In congregatione, quando de toto collecti. 1

Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..

Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.

Matthew 27:11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. + 27.11 Tu es rex Judæorum. Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cæsari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari Zac. 2.: quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: Et non erant convenientia testimonia eorum Marc. 24.. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judæorum: arguuntur impietatis Judæi, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori.

Luke 21:27et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. + 21.27 Et tunc videbunt. Quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc corda ad ejus patientiam non inclinant. Quia vero contra reprobos hæc dicta sunt, mox ad consolationem electorum supponit.

John 1:50Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 26:64

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 26:63Matthew 26Matthew 26:65 →